- AEPULO
- AEPULOIstrorum; seu Histrorum Regulus, cum A. Manlii castra cepisset, opimaeque praedae incubaret, vino, epulisque indulgeret, a Romano milite ex fuga retracto invaditur; ipse autem, raptim a suis in equum impositus Nesactium fugâ elapsus est, quem insecuti Manlius et Iunius Consules oppidum vi capiunt; ille vero ne vivus in hostium potestatem veniret, sese gladiô traiecit. Florus tamen l. 2. c. 10. a C. Claudio Pulchro captum scribit, ac equo impositum, et cum subinde crapulâ et capitis errore lapsaret, captum sese vix et aegre, postquin experrectus esset, didicisse. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.